Мистические культы Средневековья и Ренессанса - читать онлайн книгу. Автор: Владимир Ткаченко-Гильдебрандт cтр.№ 146

читать книги онлайн бесплатно
 
 

Онлайн книга - Мистические культы Средневековья и Ренессанса | Автор книги - Владимир Ткаченко-Гильдебрандт

Cтраница 146
читать онлайн книги бесплатно

Super LXV articulo et duobus sequentibus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus quomodo scit, respondit ex dictu fratrum quia sic communiter dicebatur inter eos. Ipse tantum dixit se nunquam audivisse aliquem propter ea carceratum.

Super LXVIII articulo qui incipit : Item quod iniungebatur et quatuor sequentibus articulis interrogatus, respondit vera esse que continentur in eo. Interrogatus quomodo scit, respondit quia sic vidit et audivit iniungi in capitulis in quibus fuit, mandari per sacramentum et sub penis predictis, ne predicta alicui revelarent, et quod si qui reperti fuissent revelasse predicta, fuissent interfecti vel carcerati. Dixit tantum quod nunquam vidit aliquem qui predicta facere recusaret, et qui inventus fuerit revelasse predicta. Et dixit interrogatus quod fratres etiam de predictis inter se loqui non audebant, pro eo quod semper timebant de predictis loqui et quia etiam timebant ne possent gentibus propalari. Et dixit interrogatus, hoc timore, non revelasse predicta.

Super LXXIII articulo interrogatus, dixit vera esse que contnentur in eo. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic fuit sibi iniunctum et sic vidit iniungi in predictis capitulis. Et dixit interrogatus quod fratres dicti ordinis non confitebantur nisi quod maior preceptor absolvebat cos a peccatis in capitulis, extendens manum suam ad omnes, nec alias penitentias iniungebat.

Super LXXIIII qui incipit : Item quod fratres dicti ordinis scientes dictos errores et cetera et aliis duobus sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus quomodo scit, respondit quia nunquam vidit aliquem fratrem dicti ordinis corrigi de premissis, immo mandabatur communiter omnibus fratribns quod omnia predicta facerent, et quod vidit continue fratres existentes et perseverantes in huius rnodi corruptelis et quod non nuntiaverunt sancte matri ecclesie, quia si nuntiavissent, non tantum viguisset hic error. Et dixit quod hec patent omnia per effectum.

Super LXXVII articulo qui incipit : Item quod predicta fiebant et servabantur ultramare et octo articulis sequentibus, respondit ita verum esse ut continetur in eo. Interrogatus quomodo scit, respondit quia sic vidit et audivit servari in locis in quibus conversatus est cum fratribus et audivit quod in locis predictis observabantur ex longa consuetudine et constitutione ordinis.

Super LXXXV articulo et uno sequenti interrogatus, respondit ita esse ut continetur in eo. Et dixit se hoc scire auditu et credulitate.

Super LXXXVII articulo interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eo, quia sic cominuniter dicebatur in ordine inter fratres quod fratres predictis modis recipiebantur.

Super LXXXVIII articulo qui incipit : Item quod magister generalis et VIII sequentibus, respondit vera esse que continentur in hiis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia hoc scit per dictos fratres dicti ordinis et quia etiam ipse hoc audivit dici in capitulis in quibus ipse interfuit.

Super LXXXXVII articulo qui incipit : Item quod elemosine et cetera, respondit vera esse que continentur in eo, a XX annis supra videlicet antequam civitas Accon [1128] perderetur; sed postea fratres juvenes bene facere inceperunt elemosinas.

Super LXXXXVIII articulo et tribus sequentibus, respondit quod bene iurabant fratres recepti quibuscunque modis possent procurare et conservare et augmentare bona ordinis et quod non reputabant peccatum quibuscunque modis possent acquirere, nec etiam propter hoc deierare.

Super CI et quatuor sequentibus articulis interrogatus, respondit quod capitula dicti ordinis consueverunt sic teneri : videlicet quod quando fieri debebat capitulum, in crastinum majores de capitulo congregabantur primo de sero in prima vigilia noctis et postea etiam aliquantulum ante mattutinum. Et postea in aurora fiebat capitulum de omnibus fratribus, et fiebat adeo clam quod nullus poterat eos audire vel videre ; et quod ponebant custodes ad hostium capiluli quod nullus posset accedere ad eos et tota familia domus stabat in una parte sive in uno angulo domûs, et quod omnia hostia domûs erant ita firmata quod nullus poterat ad eos accedere. Etiam predicta dixit se scire quia sic vidit servari et fieri in locis ubi fuit ad capitulum et sic dicebatur quod communiter servabatur et fiebat per totum ordinem.

Super articulo qui incipit : Item quod eimilem clandestinationem et cetera interrogatus, respondit quod, quando erant a XII fratribus (vel) supra, bene servabatur huiusmodi clandestinatio, sed quando erant a VI fratribus vel infra non servabatur.

Super articulo qui incipit : Item quod hic error viget et cetera et alio sequenti, respondit quia sic credebatur et tenebatur in ordine et ipse etiam sic credebat.

Super articulo qui incipit : Item quod magnus magister et alio sequenti, respondit se nescire, nisi per auditum.

Super articulo qui incipit : Item quod predictos errores et cetera et alio sequenti interrogatus, respondit quod bene tenebatur de magno magistro et visitatore et preceptoribus balivarum, et hoc scit quia sic ipse credebat et sic audivit etiam predicari ab eis.

Super articulo qui incipit : Item quod tanto tempore, respondit quod huiusmodi errores viguerunt in dicto ordine a tanto tempore citra quod de hoc memoria non existit.

Super articulo qui incipit : Item quod renovati et cetera et duobus sequentibus, respondit ut supra in aliis articulis ubi de hac cadem materia dictum est.

Super articulo qui incipit : Item quod multi fratres de dicto ordine et cetera interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eo. Interrogatus quomodo scit, respondit quia sic audivit dici in ordine a fratribus dicti ordinis quod plures fratres iam exiverant, et quia etiam vidit unum qui de dicto ordine exivit, videlicet fratrem Jacobum Malescalcum, domini Pape.

Super articulo qui incipit : Item quod propter predicta et cetera, respondit vera esse que continentur in eo. Interrogatus de causa scientie, respondit quia patent hec omnia per effectum.

Super articulo qui incipit : Item quod predicta omnia et cetera et sequentibus tribus interrogatus, respondit vera esse que continentur in eo, de hijs videlicet que a se attestata sunt.

Super articulo qui incipit : Item quod magnus magister et cetera et reliquis omnibus sequentibus interrogatus, respondit quod credit per auditum et publicam famam, et aliud dixit se nescire. Et dixit quod predicta non testatur timore, odio, vel amore vel precibus, sed pro veritate tantum.

IIII. Die XI mensis octubris (sic), decima indictionis, in supradicto loco, frater Niccholaus Reginus, preceptor domus sancti salvatoris de Grosseto, ordinis militie templi, constitutus in presentia dictorum dominorum inquisitorum, in coro ecclesie sancti Egidii de Florentia, iuravit ad sancta dei evangelia meram, pie nam et puram dicere veritatem super hijs que dicti domini inquisitores peterent ab eo, super articulis insertis sub bullis domini Pape contra ordinem militie Templi. Et post examinationem de se et confessionem a se factam super articulis contra singulares personas dicti ordinis, examinatus diligenter a supradictis dominis inquisitoribus super ipsis articulis contra ordinem.

Вернуться к просмотру книги Перейти к Оглавлению Перейти к Примечанию